

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 16: Versus 6
Nolite expavescere.[GREG.]Quasi: Paveant illi qui non amant adventum Domini vel supernorum civium, qui vitiis pressi de eorum societate desperant. Vos autem, quid timetis quae vestros concives videtis? Unde Matthaeus angelum apparuisse describens ait:Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix[Matt. 28.].Jesum.Salutare. Sed quia multi non substantialiter sed nuncupative hoc nomine dicebantur, determinat per locum Nazarenum, et causam subdit:Crucifixum.Atque addit:Surrexit, non est hic.Per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deest per praesentiam majestatis.Ecce locus.Ostenditur mortalitas mortalibus ad actionem gratiarum debitam, ut intelligamus quid simus et fuerimus, et sciamus quid erimus.